monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1 > ad Romanos, 13 > sectio 27 > sectio 2 > sectio 17 > bavPal.lat.1554.178 > B > csg458.21 > sectio 17 > sectio 3 > sectio 37 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 4, 14
Scio quosdam putare quaestionem esse, an possit a privato homine laedi res publica. SPARSUM certe ita declamare memini. quod si quisquam recipit, et illam recipiet, an a muliere possit, an a sene, an a paupere possit; quorum nihil umquam quaeritur, sed dici tamen solet; quomodo, cum illa quaestio tractatur, an res publica laesa sit, totiens reus in(ter) argumenta non laesae rei publicae dicit: ne potuit quidem laedi a privato, a paupere, ab aegro, [ab] a sene. GALLIO fecit et illam quaestionem, an in expositis laedi possit res publica. non potest, inquit, res publica laedi [possit] (nisi) in aliqua sui parte. haec nulla rei publicae pars est: non in censu illos invenies, non in testamentis. sed haec quoque in illam incurrit, an res publica laesa sit. dicitur enim: ne laedi quidem potuit in eis, quos non habebat.